- FABATAR seu Fabatarium
- FABATAR seu Fabatariumvas amplissimum, in quo fabatia, de qua Apicius; vel puls fabata solebat apponi, apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, Barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturciis, apiastris et facelaribus, et foenograeco exhiberet plenis Fabatariis et discis, vide Salmas. ad l.A fabis: quemadmodum et Cantores olim, Fabarios dictos esse, quod pridie, quam cantandum erat, cibis abstinerent, psallentes tamen legumine vocis causa quottidie uterentur, adnotavit Isid. de Divin Offic. l. 2. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.